LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 117.1

lat jerome stoa004 perseus lat2

RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae. Cumque ego ingemescerem et multo plura tacendo quam loquendo significarem: Quaeso te, inquit, corripias eas litteris tuis et ad concordiam revoces, ut mater filiam, filia matrem agnoscat. Cui ego: Optimam, inquam, mihi iniungis provinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi vero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus vel praeterita plangam vitia vel vitare nitar praesentia. Sed et incongruum est latere corpore et lingua per orbem vagari. Et ille: Nimium, ait, formidolosus; ubi illa quondam constantia, in qua multo sale urbem defricans Lucilianum quippiam rettulisti? Hoc est, aio, quod me fugat et labra dividere non sinit. Postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et iuxta tritum vulgi sermone proverbium iurantibus et negantibus cunctis me ames nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt Et psallebant contra me, qui bibebant vinum, coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in verba malitiae et, dum carpo vitia, in vitium detractions incurrere. Quod cum dixissem: Non est, inquit, detrahere verum dicere, nec privata correptio generalem doctrinam facit, cum aut rarus aut nullus sit, qui sub huius culpae reatum cadat. Quaeso ergo te, ne me tanto itinere vexatum frustra venisse patiaris. Scit enim dominus, quod post visionem sanctorum locorum hanc vel maxime causam habui, ut tuis litteris sorori me redderes et matri Et ego: Iam iam, inquam, quod vis, faciam; nam et epistulae transmarinae sunt et specialiter sermo dictatus raros potest invenire, quos mordeat. Te autem moneo, ut clam sermonem hunc habeas. Cumque portaveris pro viatico, si auditus fuerit, laetemur pariter; sin autem contemptus, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem.

Provenance