Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 117.11
lat jerome stoa004 perseus lat2
Tu quoque, mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic vindicari, ut pecces. Magis a te discat filia separari, quam tu ab illa dis-iungi. Habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiae tuae; quid quaeris aliena solacia et ignes iam sopitos suscitas? Honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere. Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque praesidium. Quid tibi alienum hominem in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit? Eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere de filia. Invita ad te utrumque. Revertatur cum viro, quae sola exierat—virum dixi, non maritima; nemo calumnietur: sexum significare volui, ne coniugium—aut, si erubescit et retractat et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, vos ad eius hospitiolum pergite. Quamvis artum sit, facilius potest matrem et fratrem capere quam alienum hominem, cum quo certe in uno cubiculo manere non poterat. Sint in una domo duae feminae, duo masculi. Sin autem et tertius ille γηροβοσκὸσ tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem. Alii vitricum et generum vocent, ille nutricium appellet et fratrem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable