Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 117.3
lat jerome stoa004 perseus lat2
Tu vero, filia—iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt—tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus? Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras? An oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facibus intellegit, testem domesticam fugis? Si virgo es, quid times diligentem custodiam? Si corrupta, cur non palam nubis? Secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltim hoc remedio temperare. Neque vero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseveret, sed quod desperem in istius modi copula divulsionem. Alioquin, si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti. Quodsi adhuc integra es et non perdidisti, serva, ne perdas. Quid tibi necesse est in ea versari domo, in qua necesse habeas cotidie aut perire aut vincere? Quisquamne mortalium iuxta viperam securus somnos capit? Quae ut non percutiat, certe sollicitat. Securius est perire non posse quam iuxta periculum non perisse; in altero tranquillitas est, in altero gubernatio, ibi gaudemus, hic evadimus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable