LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 117.5

lat jerome stoa004 perseus lat2

Quid igitur? Scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam. Sanctus vir numquam filiam a matre seiungit; utramque suspicit, utramque veneratur. Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est. Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret et suam; si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae. Non expedit amborum famae plus te illum amare quam matrem, ne non videatur affectum in te eligere, sed aetatem. Et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis; nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum—et matrem viduam fratremque monachum—cur se alienus interserit? Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem; si autem utrumque non potes et mater quasi dura respuitur, saltim frater placeat. Si frater asperior est, mollior sit illa, quae genuit. Quid palles? Quid aestuas? Quid vultum rubore suffundis et frementibus labiis inpatientiam pectoris contestans? Non superat amorem matris et fratris nisi solus uxoris affectus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable