LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 117.8

lat jerome stoa004 perseus lat2

Respondebis: Unde me nosti? et quomodo tam longe in me iactas oculos tuos? Fratris hoc tui mihi narravere lacrimae et intolerabiles per momenta singultus. Atque utinam ille mentitus sit et magis timens hoc quam arguens dixerit! Sed mihi crede, soror: nemo mentiens plorat. Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse. Querulum servulorum genus est et, quantumcumque dederis, semper eis minus est. Non enim considerant de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur. Ille parasitum, iste inpostorem, hic heredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo. Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. Facilius mala credunt homines et quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit. Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.

Provenance