LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 125.14

lat jerome stoa004 perseus lat2

Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo expellere. Quod et Asuero septem principes fecere Persarum, ut Vasti reginae desiderium aliarum puellarum amore conpesecrent. Illi vitium vitio peccatumque peccato remediantur, nos amore virtutum vitia superemus. Declina, ait, a malo et fac bonum; quaerere pacem et persequere eam. Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo; pax quaerenda, ut bella fugiamus. Nee sufficit eam quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur, quae exsuperat omnem sensum, in qua habitatio Dei est dicente propheta: Et factus est in pace locus eius, pulchreque persecutio pacis dicitur iuxta illud apostoli: Hospitalitatem persequentes, ut non levi citatoque sermone et—ut ita loquar—summis labiis hospites invitemus, sed toto mentis ardore teneamus quasi auferentes secum de lucro nostro atque conpendio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable