Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 125.15
lat jerome stoa004 perseus lat2
Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt; grues unam sequuntur ordine litterato. Imperator unus, iudex unus provinciae. Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt. Singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator, in domo unus dominus; in quamvis grandi exercitu unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod vis, comedas, quod iuberis, habeas, quantum acceperis, vestiaris, quod acceperis, operis tui pensa persolvas, subiciaris, cui non vis, lassus ad stratum venias ambulansque dormites, necdum expleto somno surgere conpellaris, dicas psalmum in ordine tuo—in quo non dulcedo vocis sed mentis affectus quaeritur scribente apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente, et: Cantantes in cordibus vestris: legerat enim esse praeceptum: psallite sapienter —servias fratribus, hospitum laves pedes, passus iniuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare, quidquid ille praeceperit, nec de maioris sententia iudices, cuius officii est oboedire et inplere, quae iussa sunt, dicente Moyse: Audi, Israhel, et tace. Tantis negotiis occupatus nullis vacabis cogitationibus et, dum ab alio transis ad aliud opusque succedit operi, illud solum mente retinebis, quod agere conpelleris. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable