Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 125.17
lat jerome stoa004 perseus lat2
Neque vero peccantium ducaris multitudine et te pereuntium turba sollicite!, ut tacitus cogites: Quid? ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt et tamen in omnium flore versantur. Ad quod et ante respondi et nunc breviter respondebo: me in praesenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere. Sancti sunt clerici et omnium vita laudabilis. Ita ergo age et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant. Cum ad perfectam aetatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus vel pontifex civitatis in elerum adlegerit, agito, quae clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores, quia in omni condicione et gradu optimis mixta sunt pessima. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable