Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 125.2
lat jerome stoa004 perseus lat2
Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri- tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari. Rursumque, quod viderat, in specie eandidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in caelum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur: Ne mordentes invicem mutuo consumamini, quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.