LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 125.9

lat jerome stoa004 perseus lat2

Primumque tractandum est, utrum solus an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi placet, ut habeas sanctorum contubernium nec ipse te doceas et absque ductore1 ingrediaris viam, quam numquam ingressus es, statimque in partem tibi alteram declinandum sit et errori pateas plusque aut minus ambules, quam necesse est, ut currens lasseris, moram faciens obdormias. In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur. Iudicat contra apostoli voluntatem alienos servos; quod gula poposcerit, porrigit manus; dormit, quantum voluerit; nullum veretur, omnes se inferiores putat crebriusque in urbibus quam in cellula est et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis conliditur. Quid igitur? Solitariam vitam reprehendimus? Minime, quippe quam saepe laudavimus. Sed de ludo monasteriorum huiusce modi volumus egredi milites, quos rudimenta non teneant, qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus doctrina virtutum est, qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines daemonum obpugnantium contra se portenta contingere, ut apud inperitos et vulgi homines miraculum sui faciant et exinde sectentur lucra.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable