Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 127.11
lat jerome stoa004 perseus lat2
De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc inpletum est: Putas, veniens filius hominis inveniet fidem super terram? Refrigerata caritate multorum pauci, qui amabant fidei veritatem, nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput, contra quos omnes opes parabantur, ita ut Barnabas quoque adduceretur in illam simulationem, immo apertum parricidium, quod non viribus sed voluntate commisit. Sed ecce universa tempestas domino flante deleta est et expletum vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum, et illud evangelicum: Stulte, hac noete aufertur anima tua abs te; quae autem praeparasti, cuius erunt?