LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 127.12

lat jerome stoa004 perseus lat2

Dum haec aguntur in Iebus, terribilis de occidente rumor adfertur obsideri Romam et auro salutem civium redimi spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam vitam quoque amitterent. Haeret vox et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur urbs, quae totum cepit orbem, immo fame perit ante quam gladio et vix pauci, qui caperentur, inventi sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit Iactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat. Nocte Moab capta est, nocte cecidit murus eius. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam, posuerunt cadavera servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem ipsorum sicut aquam in circuitu Hierusalem et non erat, qui sepeliret. ' Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet aut possit lacrimis aequare dolorem? Urbs antiqua ruit multos dominata per annos Plurima perque vias sparguntur inertia passim Corpora perque domos, et plurima mortis imago.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable