LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 127.13

lat jerome stoa004 perseus lat2

Cum interim, ut tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingre- ditur— Sit mihi fas audita loqui, immo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse soeiatam—intrepido vultu excepisse dicitur introgressos; cumque posceretur aurum et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda mollivit et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur: Nuda exivi de ventre matris meae, nuda et redeam. Sicut domino visum est, ita et factum est. Sit nomen domini benedictum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable