LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 127.3

lat jerome stoa004 perseus lat2

Difficile est in maledica civitate et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit palmaque vitiorum, si honestis detraherent et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam trahere. Unde quasi rem difficillimam ac paene inpossibilem optat propheta potius quam praesumit dicens: Beati inmaeulati in via, qui ambulant in lege domini, inmaculatos in via huius appellans saeculi, quos nulla obscena rumoris aura maeularit, qui obprobrium non acceperint adversus proximos suos. De quibus et salvator in evangelio: Esto, inquit, benivolus —sive bene sentiens — de adversario tuo, dum es eum illo in via. Quis umquam de hae muliere, quod displiceret, audivit, ut crederet? Quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae, condemnaret? Ab hae primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit, quae esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat. Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, et tandem dominatu virorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent. Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant, si mussitaverint, ilico proiciendi. Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus obstaret frigus, non membra nudaret, aurum usque ad anuli signaculum repudians et magis .in ventribus egenorum quam in marsuppiis recondens. Nusquam sine matre, nullum clericorum et mon- achorum—quod amplae domus interdum exigebat necessitas—vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines ac viduas et ipsas graves feminas habuit sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari et, qualis quaeque sit, talium consortio delectari.

Provenance