LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 127.4

lat jerome stoa004 perseus lat2

Divinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, et illud de perfecto viro: Et in lege domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, meditationem legis non replicando, quae scripta sunt, ut Iudaeorum aestimant Pharisaei, sed in opere intellegens iuxta illud apostolicum: Sive comeditis sive bibitis sive quid agitis, omnia in gloriam domini facientes et prophetae verba dicentis: A mandatis tuis intellexi, ut, postquam mandata conplesset, tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum. Quod et alibi legimus: Quia coepit Iesus facere et docere. Erubescit enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia, frustraque lingua praedicat paupertatem et docet elemosynas, qui Croesi divitiis tumet vilique opertus palliolo pugnat contra tineas vestium sericarum. Moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis quam gustus propter sto- maehum et frequentes infirmitates. Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent. Matri in tantum oboediens, ut interdum faeciet, quod nolebat. Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable