LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 127.5

lat jerome stoa004 perseus lat2

Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romae propositum monachorum nec audebat propter rei novitatem ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in popidis nomen adsumere. Hace ab Alexandrinis sacerdotibus papaque Athanasio et postea Petro, qui persecutionem Arrianae hereseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suae portum Roman confugerant, vitam beati Antonii adhuc tune viventis monasteriaque in Thebaide Pachumii et virginum ae viduarum didicit disciplinam nee erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia et aliae, quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: Utinam ne in nemore Pelio. Huius armcitiis fruita est Paula venerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, virginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae. Rideat forsitan infidelis lector me in muliercularum laudibus inmorari: qui si recordetur sanctas feminas, comites domini salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante erucem Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei 'turritae' nomen accepit et prima ante apostolos Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae quam nos condemnabit ineptiarum, qui virtutes non sexu sed animo iudicamus. Unde et Iesus Iohannem evangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque salvatoris in sua reciperet, ut hereditatem virginis domini virginem matrem filius virgo susciperet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable