Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 127.6
lat jerome stoa004 perseus lat2
Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset. Unde et noster apostolus: Cotidie morior per vestram salutem, et dominus iuxta antiqua exemplaria: Nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus, multoque ante per prophetam Spiritus Sanctus: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis et post multas aetates illa sententia: Memento semper diem mortis et numquam peccabis, disertissimique praeceptum satirici: Vive memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est. Sic ergo—ut dicere coeperamus—aetatem duxit et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable