LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 127.7

lat jerome stoa004 perseus lat2

Denique, cum et me Romam cum sanctis pontificibus Paulino et Epiphanio ecclesiastica traxisset necessitas—quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit ecclesiam—et verecunde nobiliarum feminarum oeulos declinarem, ita egit secundum apostolum inportune, oportune, ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat. Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur. Et quia valde prudens erat et noverat illud, quod appellant philosophi τὸ πρέπον, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed vel mea vel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur—sciebat enim dictum ab apostolo: Docere autem mulieri non permitto —ne virili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere videretur iniuriam.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable