LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 128.1

lat jerome stoa004 perseus lat2

CAUSA difficilis parvulae scribere, quae non intellegat, quid loquaris, cuius animam nescias, de cuius periculose voluntate promittas, ut secundum praeclari oratoris exordium spes magis in ea laudanda quam res sit. Quid enim horteris ad conti nentiam, quae placentas desiderat, quae in sinu matris garrula voce balbuttit, cui dulciora sunt mella quam verba? Audiat profunda apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum αἰνίγματα sentiat, quam tristior gerulae vultus exagitat? Evangelii intellegat maiestatem, ad cuius fulgura omnis mortalium hebebatur sensus? Ut parenti subiciatur, horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistulium post lectura suscipiat; interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet; interim et tenero temptet pollice fila deducere, rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat, post laborem lusibus gestiat, de matris pendeat collo, rapiat oscula propinquorum, psalmos mercede decantet, amet, quod cogitur dicere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable