LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 128.4

lat jerome stoa004 perseus lat2

Declinavi parumper de via occasione aliorum et, dum infantem Pacatulam instituo, immo enutrio, multarum subito male mihi pacatarum bella suscepi. Revertar ad propositum. Sexus femineus suo iungatur sexui; nesciat, immo timeat cum pueris ludere. Nullum inpudicum verbum noverit et, si forte in tumultu familiae discunentis aliquid turpe audierit, non intellegat. Matris nutum pro verbis ac monitum pro imperio habeat. Amet ut parentem, subi-ciatur ut dominae, timeat ut magistram. Cum autem virgunculam et rudem edentulam septimus aetatis annus exceperit et coeperit erubescere, scire, quid taceat, dubitare, quid dicat, discat memoriter psalterium et usque ad annos pubertatis libros Salomonis, evangelia, apostolos ac prophetas sui cordis thesaurum faciat. Nec liberius procedat ad publicum nec semper ecclesiarum quaerat celebritatem. In cubiculo suo totas delicias habeat. Numquam iuvenculos, numquam cincinnatos videat vocis dulcedine per aures animam vulnerantes. Puellarum quoque lascivia repellatur, quae quanto licentius adeunt, tanto difficilius evitantur et, quod didicerunt, secreto docent inclusamque Danaen vulgi sermonibus violant. Sit ei magistra comes, paedagoga custos non multo vino dedita, non iuxta apostolum otiosa ac verbosa, sed sobria, gravis, lanifica et ea tantum loquens, quae animum puellarum ad virtutem instituant. Ut autem aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est et, quocumque duxeris, trahitur. Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato: Aegre reprehendas, quod sinas consuescere. Pudet dicere et tamen dicendum est: nobiles feminae nobiliores habiturae procos vilissimae condicionis hominibus et servulis copulantur ac sub nomine religionis et umbra continentiae interdum deserunt viros. Helenae sequuntur Alexandros nec Menelaos pertimescunt. Videntur haec, planguntur et non vindicantur, quia multitudo peccantium peccandi licentiam subministrat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable