Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 77.12
lat jerome stoa004 perseus lat2
Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae sequuntur agnum, quocumque vadit. Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur! Procul livor, facessat invidia. Si pater familias bonus est, quare oculus noster malus? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est. Multae mansiones sunt apud patrem. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Cui plus dimittitur, plus amat.