Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 77.9
lat jerome stoa004 perseus lat2
Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus. Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est. Laudent ceteri misericordiam eius, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum, tenebat memoriter, et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat. Oblita sexus, fragili-tatis inmemor ac solitudinis tantum cupida ibi erat, ubi animo morabatur. Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe quasi de vinculis gestiebat erumpere. Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat. Non aliis elemosynam tribuere, sed suis pariter effusis ipsa pro Christo stipes optabat accipere. Sic festinabat, sic inpatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. Itaque, dum semper paratur, mors eam invenire non potuit inparatam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable