Passage
Livy, Ab urbe condita 1.1.54.9
lat livy phi001 perseus lat2
multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. patuit quibusdam volentibus fuga, alii in exilium acti sunt absentiumque bona iuxta atque interemptorum divisui fuere.