Passage
Livy, Ab urbe condita 1.11s
lat livy phi001 perseus lat2
cum Fabius Gurges consul male adversus Samnites pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc filii ignominiam eo maxime senatum movit, quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque praestitit. eius consiliis et opera filius consul adiutus caesis Samnitibus triumphavit; C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho securi percussit. cum pestilentia civitas laboraret, missi legati, ut Aesculapi signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportaverunt; eoque in insulam Tiberis egresso eodem loco aedes Aesculapio constituta est. L. Postumius consularis, quoniam, cum exercitui praeesset. opera, militum in agro suo mus erat, damatus et. pacem petentibus Samnitibus foedus quarto renovatus est. Curius Dentatus consul Samnitibus caesis et Sabinis, qui rebellaverant, victis et in deditionem acceptis bis in eodem magistratu triumphavit. coloniae deductae sunt Castrum, Sena, Hadria. triumviri capitales tunc primum creati sunt. censu acto lustrum conditum est: censa sunt civium capita C_C_L_X_X_I_I_. plebs propter aes alienum post graves et longas seditiones ad ultimum secessit in Ianiculum, unde a Q. Hortensio dictator deducta est; isque in ipso magistratu decessit. res praeterea contra Vulsinienses gestas continet, item adversus Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferre placuerat.