LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita 1.18s

lat livy phi001 perseus lat2

Atilius Regulus in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit et, cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum missas questus eat, in quibus inter causas petendi successoris erat, quod agellus eius a mercennariis desertus esset. quaerente deinde fortuna, ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Carthaginiensibus Xanthippo, Lacedaemoniorum duce, victus proelio et captus est. res deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas deformaverunt naufragia classium. Tib. Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est P. Sempronius Sophus M’. Valerius Maximus censores, cum senatum legerent, sedecim senatu moverunt; lustrum condiderunt, quo censa sunt civium capita C_C_X_C_V_I_I_ DCCXCVII. Regulus missus a Carthaginiensibus ad senatum, ut de pace et, si eam non posset impetrare, de commutandis captivis ageret, sed iure iurando adstrictus rediturum se Carthaginem, si commutari captivos non placuisset, utrumque negandi auctor senatui fuit et, cum fide custodita reversus esset, supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto periit.

Provenance