Passage
Livy, Ab urbe condita 1.2.2.3
lat livy phi001 perseus lat2
ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint. consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi repetisse; pulso Superbo penes Conlatinum Collatinum imperium esse; nescire Tarquinios privatos vivere. non placere nomen, periculosum libertati esse.