LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita 1.3.47.4

lat livy phi001 perseus lat2

similia his ab Icilio iactabantur. comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat. adversus quae omnia obstinato animo Appius — tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat — in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore, quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur. quem decreto sermonem praetenderit,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable