Passage
Livy, Ab urbe condita 1.4.2.7
lat livy phi001 perseus lat2
parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur; iam ad consulatum vulgi turbatores accingi. et primo, ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse; nunc rogari, ut, seu ex patribus seu ex plebe velit, populus consules creet. et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque: Canuleios igitur Iciliosque consules fore. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable