Passage
Livy, Ab urbe condita 1.4.37.1
lat livy phi001 perseus lat2
creati consules sunt C. Sempronius Atratinus, Q. Fabius Vibulanus. peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, Vulturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod propius vero est, a campestri agro appellatam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable