Passage
Livy, Ab urbe condita 1.4.60.4
lat livy phi001 perseus lat2
unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis largitos. neque id, etiamsi ceteri ferant, passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare, quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia inpensas fecisse et in aliorum facere. his vocibus moverunt partem plebis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable