Passage
Livy, Ab urbe condita 1.5.35.2
lat livy phi001 perseus lat2
Libui considunt post hos Salluviique prope antiquam gentem Laevos Ligures incolentes circa Ticinum amnem. Poenino deinde Boi Lingonesque transgressi, cum iam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos modo, sed etiam Umbros agro pellunt; intra Appenninum tamen sese tenuere.