LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita 2.26s

lat livy phi001 perseus lat2

Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit. ipse cum duobus milibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis exploraret, obequitavit. et cum per triduum in aciem utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempestas diremit; nam cum in castra redisset, statim serenitas erat. Capua capta est a Q. Fulvio et Ap. Claudio consulibus. principes Campanorum veneno sibi mortem consciverunt. cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit. cum comitiis apud populum quaereretur, cui mandaretur Hispaniarum imperim, nullo id volente suscipere P. Scipio, P. filius eius, qui in Hispania ceciderat, professus est se iturum et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos XXIV videreturque divina stirpe creatus, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis saepe videbatur. res praeterea gestas in Sicilia continet et amicitiam cum Aetolia iunctam bellumque gestum adversus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable