Passage
Livy, Ab urbe condita 2.29.18.6
lat livy phi001 perseus lat2
classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, quae sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae sunt. qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thensauros Proserpinae referri iussit. nec tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable