LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita 3.34s

lat livy phi001 perseus lat2

lex Oppia, quam C. Oppius tribunus plebis bello Punico de finiendis matronarum cultibus tulerat, cum magna contend. tione abrogata est, cum Porcius Cato auctor fuisset, ne ea lex aboleretur. is in Hispaniam profectus bello, quod Emporii orsus est, citeriorem Hispaniam pacavit. T. Quintius Flami. ninus bellum adversus Lacedaemonios et tyrannum eoruM Nabidem prospere gestum data his pace, qualem ipse volebat, liberatisque Argis, qui sub dicione tyranni erant, finivit. rel praeterea in Hispania et adversus Boios et Insubres Gallog feliciter gestae referuntur. senatus tunc primum secretus a populo ludos spectavit. id ut fieret, Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus censores intervenerunt cum indignatione plebis. coloniae plures deductae sunt. M. Porcius Cato de Hispania triumphavit. T. Quintius Flamininus, qui Philippum Macedonum regem et Nabidem Lacedaemoniorum tyrannum vicerat Graeciamque omnem liberaverat, ob hanc rerum ge. starum multitudinem triduo triumphavit. legati Carthaginien. sium nuntiaverunt Hannibalem, qui ad Antiochum confugerat bellum cum eo moliri. temptaverat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.

Provenance