Passage
Livy, Ab urbe condita 3bis.40s
lat livy phi001 perseus lat2
Cum Philippus liberos eorum, quos in vinculis habebat, nobilissimorum hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena verita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo, in quo venenum erat, suasit his, ut imminens ludibrium morte effugerent. et cum persuasisset, et ipsa se interemit. certamina inter filios Philippi Macedoniae regis Persen et Demetrium referuntur; et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et adfectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi Romani amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen devenit. item res in Liguribus et Hispania contra Celtiberos a compluribus feliciter gestas continet. colonia Aquileia deducta est. libri Numae Pompili in agro L. Petilli scribae sub Ianiculo a cultoribus agri arca lapidea clusi inventi sunt et Graeci et Latini; in quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor, ad quem delati erant, legisset, iuravit senatui contra rem publicam esse, ut legerentur servarenturque. ex senatus consulto in comitio exusti sunt. Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis alterius filii in eundem delationibus impulsus veneno sustulisset, de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est. Perseus regnum accepit.