Passage
Livy, Ab urbe condita 4.42.19.6
lat livy phi001 perseus lat2
ea legatio grata senatui fuit; decreverunt, ut Cn. Sicinius praetor aedis instruendas locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare possent. et Threcum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et, quod petebant, datum est, et munera binum milium aeris in singulos missa.