LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p13

lat livy phi0011 perseus lat2

rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura dedit; quae ita sancta generi hominumhoininum agresti fore ratus si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset cum cetero habitu se augustiorem, tumtunm maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. alii ab numero avium quae augurio regnum portenderant eum secutum numerum putant: me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable