Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p21
lat livy phi0011 perseus lat2
ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. itaque cum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis inposuit. id non traditur, cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis virorumve an sorte lectae sint quae nomina curiis darent. eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt. Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati, Lucerum nominis et originis causa incerta est. inde non modo commune, sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.