Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p22
lat livy phi0011 perseus lat2
post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant. igitur illorum poenam in se vertit; nam Lavinii, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur. eamearn rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable