LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p25

lat livy phi0011 perseus lat2

haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet. multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum sed etiam in pace habuit.

Provenance