Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p27
lat livy phi0011 perseus lat2
patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat. necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat: factionibus inter ordines certabatur. oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant; Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. in variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant libertatis dulcedine nondum experta. timor deinde patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce multarum circa civitatium inritatis animis vis aliqua externa adoriretur. et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat. ita rem inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent, consociant. decem imperitabant: unus cum insignibus imperii et lictoribus erat; quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat; annuumque intervallum regni fuit. id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum appellatum. fremere deinde plebs multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum videbantur passuri. cum sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam retinerent. decreverunt enim ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent. hodie quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta; priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt. tum interrex contione advocata, quod bonum, faustum felixque sit inquit, Quirites , regem create; ita patribus visum est. patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis. auctores fient. adeo id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret qui Romae regnaret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable