LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p33

lat livy phi0011 perseus lat2

Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores facti. hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur civitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat. forte evenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent. imperitabat tum C. Cluilius Albae. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse. ab Albanis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant. tantisper Romani et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. haec renuntiant Tullo. tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se invitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur bellum indicere iussoslussos . ad haec Tullus nuntiate , inquit, regi vestro regem Romanum deos facere testes uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable