Passage
Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p51
lat livy phi0011 perseus lat2
legatus ubi ad fines eorum venit unde res repetuntur, capite velato filo—lanae velamen est— audi , Iuppiter, inquit; audite, fines —cuiuscumque gentis sunt nominat;— audiat fas. ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit. peragit deinde postulata. inde Iovem testem facit: si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse. haec cum fines suprascandit, haec quicumque ei primus vir obvius fuerit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. si non deduntur quos exposcit diebus tribus et triginta—tot enim sollemnes sunt—peractis bellum ita indicit: audi , Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite. ego vos testor populum illum —quicumque est nominat— iniustum esse neque ius persolvere. sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus quo pacto ius nostrum adipiscamur. tum nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex his ferme verbis patres consulebat: quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, dic, inquit ei quem primum sententiam rogabat, quid censes? tum ille: puro pioque duello quaerendas censeo itaque consentio consciscoque. inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. fieri solitum ut fetialis hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret: quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque. id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri acceperunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable