LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p64

lat livy phi0011 perseus lat2

necnee iam publicis magis consiliis Servius quam privatis munire opes, et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis, iungit; necnee rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus—iam enim indutiae exierant—aliisque Etruscis sumptum. in eo bello et virtus et fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmodum Numa divini auctor iuris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent. censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel bello. ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum; prima classis omnes appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris bella gererent. arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec ut tegumenta corporis essent; tela in hostem hastaque et gladius. additae huic classi duae fabrum centuriae, quae sine armis stipendia facerent; datum munus ut machinas in bello facerent. secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti conscriptae centuriae. arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem. tertiae classis quinquaginta milium censum esse voluit; totidem centuriae et hae eodemque discrimine aetatium factae. necnee de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae. in quarta classe census quinque et viginti milium; totidem centuriae fatae; arma mutata, nihil praeter hastam et verutum datum. quinta classis aucta; centuriae triginta factae; fundas lapidesque missiles hi secum gerebant. his accensi cornicines tubicinesque, in duas centurias distributi. undecim milibus haec classis censebatur. hoc minor census reliquam multitudinem habuit; inde una centuria facta est immunis militia. ita pedestri exercitu ornato distributoque equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias. Sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina milia aeris in annos singulos penderent. haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera. deinde est honos additus; non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure promiscepromise omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset. equites enim vocabantur primi; octoginta inde primae classis centuriae; ibi si variaret, quod raro incidebat, institutum ut secundae classis vocarentur, nec fere unquam infra ita descenderunt, ut ad infimos pervenirent. nec mirari oportet hunc ordinem, qui nunc est post expletas quinque et triginta tribus duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non convenire. quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque qui habitabantur, partes eas tribus appellavit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

Provenance