LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p67

lat livy phi0011 perseus lat2

Servius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso ausus est ferre ad populum, vellent iuberentne se regnare; tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus. neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo eo impensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia inquietum animum stimulante. tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas ultimumque regnum esset quod scelere partum foret. hic L. Tarquinius—Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim—fratrem habuerat Arruntem Tarquinium, mitis ingenii iuvenem. his duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus. forte ita inciderat ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset constituique civitatis mores possent. angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia. contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est. ea secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius viduam et illumilium caelibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset. si sibi eum, quo digna esset, di dedissent virum, domi se propediem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat. celeriter adulescentem suae temeritatis implet. prope continuatis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis magis non prohibente Servio quam adprobante.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable