LOGOI

Passage

Livy, Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1 p70

lat livy phi0011 perseus lat2

Ser . Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset. ceterum id quoque ad gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna occiderunt. id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum liberandae patriae consilia agitanti intervenisset.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable