Passage
Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 10 p16
lat livy phi00110 perseus lat2
comitiis perfectis ueteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio. itaque insequenti quoque anno L. Uolumnio Ap. Claudio consulibus P. Decius , qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus. Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam saepe temptauerant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulauerunt principum Etruriae concilium. quo coacto, per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis, exponunt: omnia expertos esse si suismet ipsorum uiribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax seruientibus grauior quam liberis bellum esset; unam sibi spem reliquam in Etruscis restare. scire gentem Italiae opulentissimam armis, uiris, pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum aduersus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud uana iactantes, memorent. nihil abesse, si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, stipendio uenisse, et confestim secuturos, uel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable