LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 10 p27

lat livy phi00110 perseus lat2

consules ad hostes †transgresso Appennino† in agrum Sentinatem peruenerunt; ibi quattuor milium ferme interuallo castra posita. inter hostes deinde consultationes habitae atque ita conuenit ne unis castris miscerentur omnes neue in aciem descenderet simul; Samnitibus Galli, Etruscis Umbri adiecti. dies indicta pugnae; Samniti Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci Umbrique iussi castra Romana oppugnare. haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde ut quaeque res noua decreta esset exploratum perferrent. consules Fuluio ut ex Falisco, Postumio ut ex Uaticano exercitum ad Clusium admoueant summaque ui fines hostium depopulentur, scribunt. huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines tuendos mouit. instare inde consules, ut absentibus iis pugnaretur. per biduum lacessiere proelio hostem; biduo nihil dignum dictu actum; pauci utrimque cecidere, magisque inritati sunt ad iustum certamen animi quam ad discrimen summa rerum adducta. tertio die descensum in campum omnibus copiis est. cum instructae acies starent, cerua fugiens lupum e montibus exacta per campos inter duas acies decurrit; inde diuersae ferae, cerua ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit. lupo data inter ordines uia; ceruam Galli confixere. tum ex antesignanis Romanus miles 'illac fuga' inquit 'et caedes uertit, ubi sacram Dianae feram iacentem uidetis; hinc uictor Martius lupus, integer et intactus, gentis nos Martiae et conditoris nostri admonuit.' dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt. aduersus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro dextro cornu, aduersus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam instruxit; secunda et quarta cum L. Uolumnio proconsule in Samnio gerebant bellum. primo concursu adeo aequis uiribus gesta res est ut, si adfuissent Etrusci et Umbri aut in acie aut in castris, quocumque se inclinassent, accipienda clades fuerit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable