LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 10 p4

lat livy phi00110 perseus lat2

nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terrorem exciuit; nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, uigiliae uicatim exactae, arma, tela in muros congesta. omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes quae signa amiserant extra uallum sine tentoriis destitutas inuenit, exercitum auidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur. itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promouit. eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine uirium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant. tecta semiruta uici per uastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant. ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii Romani, cui praeerat Cn. Fuluius legatus, propulsum. ad quam inlecebram cum moueretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios, cunctanter ab ruinis uici pecus propellentes, quid cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent. haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu mouere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset. cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, 'ite igitur, dicite' inquit, 'detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis uinci posse.' haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa. uisa legato maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset; itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.

Provenance