LOGOI

Passage

Livy, Ab urbe condita, books 6-10 - 10 p42

lat livy phi00110 perseus lat2

haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse; iam enim praeceps in occasum sol erat et appetens nox periculosa et suspecta omnia etiam uictoribus faciebat. progressus longius ab dextra capta castra uidet, ab laeua clamorem in urbe mixtum pugnantium ac pauentium fremitu esse; et tum forte certamen ad portam erat. aduectus deinde equo propius, ut suos in muris uidet nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnae rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit. ingressi proxima ex parte quia nox appropinquabat quieuere; nocte oppidum ab hostibus desertum est. caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia uiginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem. ceterum illud memoriae traditur non ferme alium ducem laetiorem in acie uisum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae rei. ab eodem robore animi neque controuerso auspicio reuocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus uoueri mos erat uouerat Ioui Uictori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet sese facturum. id uotum dis cordi fuit et auspicia in bonum uerterunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable